라틴어 문장 검색

Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius ".
이는 아무도 돌을 떠내지 않았는데 돌 하나가 산에서 떨어져 나와, 쇠와 청동과 진흙과 은과 금을 부수는 것을 임금님께서 보신 것과 같습니다. 위대하신 하느님께서 앞으로 무슨 일이 일어날지 임금님께 알려 주신 것입니다. 꿈은 확실하고 그 뜻은 틀림없습니다.” (불가타 성경, 다니엘서, 2장45)
eō ipsō tempore alter senātōrum eum pugiōne ferit;
바로 그 때에 의원들 중 다른 이가 그를 검으로 찔렀다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Idūs Martiae9)
"Non intrabit eunuchus, atritis vel amputatis testiculis, et absciso veretro ecclesiam Dei."
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:13)
"Semper in propatulo fortitudo emulos habet, "Feriuntque summos Fulgura montes," videte ne plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex invidia quam ei ex iusticia conquiramus.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:6)
Quaeso ut mihi asseras quae sint iliae poenae quae propter hoc imminere videntur, ut, quum praevisae fuerint, earum me minus valeant iacula laedere, quia praevisa minus iacula ferire dicuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:2)
Haec a vobis a longe praevisa iacula vos minus ferire non possunt, nisi praefatum curaveritis errorem deponere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:2)
Mulier quam amoris respectu cognoveris affectare pecuniam sit tibi penitus inimica, et eam tanquam animal venenosum quod cauda ferit et ore blanditur evitare memento.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:1)
Cogitans vero custos Britonem ictu secundo perimere feriendi causa iterum arma levavit in altum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:6)
terrae jam bruma incumbit inermis, Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:29)
Cum peteret, tectisque ingens succederet hospes Dum pugnas, Gulielme, tuas, camposque cruentos Accipit, in venis ebullit vividus humor, Corda micant crebro, et mentem ferit aemulus ardor.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 10:1)
Sicut enim serpens in uia sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et ueneno sue malicie occidat.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:19)
Non ferit assiduo telum quodcumque minatur, Non semper medicus sanat, non ipse perorat Retor, non logicus ad metas peruenit, immo Sepe iacens, calle medio defessus anhelat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:10)
Hec ferit, hec mulcet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:6)
Materiam ferit informem uestitque figura, Et que iam fuerat discors, rudis, yspida, torpens, Temperiem, formam, cultum motumque resumit Materies, axisque gerit formata figuram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:35)
Qualiter oppositam ferit infirmacio partem, Destruit, infirmat, dissoluit, dissipat, urget;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION